SYLLOGE FÜNGORUM OMNIUM HÜGUSQUE COGNITORUM. DIGESSIT P. A. SACCARDO PYRENOMYCETES V o l. I. Pol. 491/» — Pretium it Ш (francs] 49. PATAVII XIII JITNII MBCCCIiXXXH SUMPTIBUS AUOTOBI8 TYPIS SEMINANTI. SYLLOGE FUNGORUM OMNIUM HUCUSQUE COGNITORUM. PATAVII X.X1X JUNII MDOCCLXXXH SUMPTÏBUS AUCTORIS TYPIS SEMINÀRI!. SYLLOGE PYRENOMYCETUM OMNIUM HÜCÜSQÜE COGNITORUM. DIGESSIT P. A. S A C C A R DO Voi. I. PATAVIl XИГ J U N II MDCCOLXXXir SUMPT1BÜS AUCTORIS TYPIS SEMINARII. on V P R ^ F A T IO t^uinquaginta elapsi sunt anni post systematis myco- logici Priesiani editionem, nec ullum opus posthinc prodiit, quod totius orbis mycetes complecti eniteretur. Quantum observationes mycologicas (praecipue microscopii auxilio) per decern hsec lustra accretae, quot et quantae in tota morpho- logia et taxonomía fungorum acquisitiones factse, quot spe cies et genera nova descripta nemo profecfco myeologorum ignorat ; neminemque latet utilitas, ne dicam necessitas, li bri cujuscumque, collectitii quidem, ubi species omnes hu- cusque descriptae inveniantur. Hoc affirniare audeo quod si intra paucos annos liber hujuscémodi adhuc defuerit, my- cographia tota in chaos dilabi maxime periclitaretur ; nemo enim potest innumera opera, opuscula, diaria, aúnales, ubi quotidie species descriptae sunt, consulere, et inde vel spe cies novae frustra condita© vel vere novae metu inexplora- tae vel oblivioni traditae. His perpensis, operis hujusmodi porscribendi propositum duobus abhinc annis mycologis ma nifestavi. Et nunc eorum votis et incitamentis ferventissi- mis benignisque fretus, Syllogen fungorum omnium ag- gredior. Animus est, Deo favente, opus universum intra decennium absolvere et re vera copiosa adsunt jam mihi ad hoc perficiendum elementa. Sed magni mihi et scientist foret si collegae aestumatissimi, gravissimi laboris partes quasdam suscipere velint; quo fìeret ut et opus totum mul to celerius prodiret et singulae fungorum familise concinnius VJ Prsefatio elaborate. De Sylloge, quam suscipio, sequentia prsemo- nenda sunt. I. Species, quarum diagnoses eduntur, non paucse a me ipso observatse sunt; ceterse ex mycologorum quam pluri- morum operibus, quae citantur, excerptse sunt. De his vero sponsionem nullam mihi sumore licet. II. Contigisse potest quod species identica bis vel plu- ries variis nominibus exponatur : sed cum de aaquipollentia nominum certitudo mihi adhuc desideretur, species omnes referre coactus fui, tutius judicium autoptis relinquens. III. Diagnoses fungorum, quotquot potui (nec multas deesse spero) undecumque comparare studui. Mycologos ta- men enixe rogo, ut si quas diagnoses sibi notas omiserim humanissime transmittant. Propositum est enim diagnoses omissas vel illas fungorum novorum quotannis imprimendi, et eo modo ut singula additamenta suis locis inseri queant. Mycologos insuper rogatos velim ut nominibus plantarum nutricum nonnisi latinis utantur et fungorum dimensiones tantummodo per millimetra et micromillimetra exprimant *). IV. Diagnoses ubi completas invenire potui, ex unico auctore exscripsi vel latine reddidi; ssepe vero e duobus, raro pluribus auctoribus sese invicem perficientibus erui. .Hoc vero non feci nisi quum omnino certus essem diversas auctorum notas ad eamdem speciem pertinere. Si alitor, fontes vel dubia notavi. Diagnoses plurimas nimis longas, ablatis minoris momenti notis, breviavi, rarius reformavi. V. Species omnes hucusque cognitas, quantum fieri po- tuit, ad genera nuperrime strictius definita referre conatus sum. Studiosis tamen valde commendo ut suas species non sub uno genere inquirant, sed et sub affinibus omnibus ; non' *) In prsesenti opere, ut in prsecedentibus meis, ad organa minima metien- da adhibetur micromillimetrum (=• Viooo millimetri) quod exprimitur signo ft. Ubi adsunt numeri, interjecto signo «, primus numerus denotat maxi mam longitudinem, alter vero maximam latitudinem organi y. fungi partis, de qua sermo est. raro enim forte contigit ut species quasdam mihi non vi sas, ob ignorantiani characterum quorundam, ad genera non stricte .sua, etsi affinia, invitus adduxerim. Conferantur e. g. species Hypoxy lì et'NummularioB, Didytnellce et Sphce- rellce, Lcestadìce et Physalosporce etc. etc. *). VI. Genera vastiora, quantum fieri potuit, in subgene ra vel sectiones divisi; sed et hie contigisse potest, ut species, ob notas non piene definitas, ad sectionem non suam relatae sint. Sub variis ergo generis sectionibus species late inquirendse sunt. VII. Species minus certas ad singulorum generum cal- cem subjunxi ; species vero prorsus dubias ad finem sub- ordinis vel ordinis singuli addidi, nolens ullas formas ne gligere, ex eo quod fungi quoque male, hodie definiti in posterum iterum reperiri ritoque describi possint. Vili. Quoad fungos secundarios seu metageneticos (ad Ascornycetes spectantes) nomina plerumque tantum citavi; diagnoses vero sub proprio ordine reperientur. IX. De dispositione systematica adhibita pauca mihi no- tanda. In quoque ordine quod ex auctorum systematibus mihi rectius et simplicius visum prsetuli. Quoad Pyreno- myeeteas, Sphwropsideas, Melaneonieas, Hyphomyccteas systema sporologicum meum cum vegetativo auctorum com- binatum, correctis corrigendis, adhibui. Si quid boni, sim- plicis et naturalis in hoc systemate insit, mycographia hfec universalis tute demonstrabit. X. Si observationes quasdam ab illis Auctorum desci- scentes addere necessarium duxerim, has inter signa « » imprimi curavi. XI. Index librorum mycologorum, (re vera fere omnium *) Errores et facillime vitandos nonnullos jam irrepsisse candide fateor. Sic species n. 881 evidentissime eadem est ac n. 847; species n. 2171 omnino eadem ac n. 2196. Sed lectores veniam dabunt, spero, ubi meminisse velint schedulas diagnosum fere innúmeras et multiformes, perlongo labore fuisse mihi digerendas, seligendas et in systema ordinandas. VITI hucusque eclitorum) ex quibus diagnoses oxcerpsi, Syllogi prsemittitur. Si libros quosdam et hinc diagnoses conten tas omiserim raycológis tunc facile patebit. XII. Ad fìnem enj usque sectionis vel subordinis addidi repertori um alphabeticum specierum secundum matrices, quod quam utile sit in nominibus fungorum inquirendis nemo est qui ignoret. Tarn repertorium istud, quam indi- cem librorum prsedictum, peritise et diligentia JACOBI BIZ- ZOZERO. H orti patavini conservatori debeo, cui publice per- multas ago gratias. Restât nunc ut botanicis sestumatissimis amicisque plu- rimis tarn Europae quam Americse, qui operi meo strenue variisque rationibus faverunt, gratias perquam maximas agam. Inter quos licitum sit mihi illos tantum citare qui vel suoni ni magni pretii operum duplum exemplar mitten- do, vel libros perraros mvcologicos commodando vel tran- scribendo, vel tandem operis notitiam per diaria benevole diffundendò, Sylloges vitam excitarunt; qui sunt: M. J. BER KELEY 1), % CARUEL, V. CESATI, M. C. COOKE, J. B. ELLIS, J. H. FABRE, P. A. KARSTEN, E. LAMBOTTE, G. DE NIESSL, G. PASSERINI, 0. PECK, N. PEDTCINO, 0. PENZIG 2), DOCT. REHM, C. ROUMEGTJÉRE, J. SCHRÖTER, C. SFEGAZZINI, F. DE THÜMEN, G. AVINTER. Patavü, XIII Junii, MDCCCLXXXII. P. A. SACCARDO 1) Referre Isetor illustrissimum et venerabilem BERKELEY benevole mihi misisse (prater alia opera sua) schedulas permultas diagnoses Hymenomyce- tum a se jam editorum continentes, quas paraverat ad Syllogen concinnan- dam, qtise in omnium votis erat. Gccupationes vero tardaque setas proposi- tum impediverunt. Utinam celeberrimo Viro datum sit fructus suos videro cunctos in hac Sylloge systematice recollectos. 2) Fungorum aliquot nondum piene descriptorum egregius et amicus prof. PENZIG paravit adumbrationés, quibus usus sum ad eorumdem diagnoses per- nciendas.