ebook img

Scholia vetera in Hesiodi Theogoniam PDF

175 Pages·1975·3.016 MB·Italian
Save to my drive
Quick download
Download
Most books are stored in the elastic cloud where traffic is expensive. For this reason, we have a limit on daily download.

Preview Scholia vetera in Hesiodi Theogoniam

~cholia vetera / in Hesiodi Theogoniam recensuit Lambertus Di Gregorio VITA E PENSIERO Pubblicazioni della Universita Cattolica del Sacra Cuore Milano 1975 © 1975 Vita e Pensiero - Largo A. Gemelli, 1 - 20123 Milano INDEX RERUM Prolegomena VII Compendia XIX Scholia vetera in Hesiodi Theogoniam 1 Index auctorum 125 Index nominum 128 Index verborum et rerum notabilium 133 Index grammaticus 140 Prolegomena 1. De codicibus adhibitis. 2. De librorum inter se cognatione. 3. De editionibus. 4. De huius editionis indole atque ratione. 1. Novem et nonaginta anni iam peracti sunt, ex quo tempore Ioannes Flachius in eo libro, qui inscribitur « Glossen und Scholien zur hesiodischen Theogonie mit Prolegomena » (Li psiae 1876), scholia in Hesiodi Theogoniam protulit, quam edi tionem adhuc nulla alia est secuta. Hue accedit quod Flachius, qui codices L N P V X Z nondum notos habebat neque alio rum cognationem quaesivit, libros mss. neglegendos adhibuit, neglexit adhibendos. Non modo igitur ad veram existimationem codicum qui praesto erant non pervenit, sed etiam audacius crebro emendavit et leviter temereque coniectavit, haud paucos locos arbitrio suo pervertens. Quae cum ita sint, veteris in Theogoniam commentarii reliquias denuo edere operae pre tium esse videtur. Quoniam de codicibus Hermannus Schul tzius 1 copiosius egregieque disseruit ac postea ipse 2 iterum fu. sius disputavi, hoe loco paucis absolvam et summatim tantum quae statui exponam. Libri hi sunt manu scripti, quibus ut 1 H. Schultz, Die handschriftliche Ueberlieferung der Hesiod-Scholien, Abhandlungen der koeniglichen Gesellschaft der Wissenschaften zu Gottingen, « Philol.-Hist. Kl.», xn,4, N.F., Berolini 1910, pp. vm-101; Id., Zur Nebenue berlieferung der Hesiodscholien, Nachrichten van der koenigl. Gesell. der Wiss. zu Gottingen, « Philol. Hist. Kl.», 2, 1913, pp. 252-263. 2 L. Di Gregorio, Sulla tradizione manoscritta degli scholia vetera alla Teo gonia di Esiodo, I. Le copie del Marc. gr. 464 (= 762), « Aevum », 45 (1971), 1-24; Sulla tradizione manoscritta degli scholia vetera alla Teogonia di Esiodo, II. La famiglia del Vat. gr. 1332, « Aevum », 45 (1971), 187-207; Sulla tradi zione manoscritta degli scholia vetera alla Teogonia di Esiodo, III. I codici contaminati, « Aevum », 45 ( 1971), 383-408; Sulla tradizione manoscritta de gli scholia vetera alla Teogonia di Esiodo, IV. Conclusioni, « Aevum », 46 (1972), 1-15. PROLEGOMENA VIII scholiorum textum constituerem usus sum, quosque cum omnes photographice depictos contuli tum magnam partem (A N R2 T V W X Z) oculis meis quoque inspexi : = B Codex Parisinus graecus 2708, saec. xv, chartaceus, fo r liis 1 1 Hesiodi Theogoniam continens cum multis scholiis r - marginalibus atque glossis interlinearibus, quae e variis fonti bus derivata ac praecisa minime vel nihil ad textum recensen dum opitulantur. Folio 26r/v scholia continentur usque ad sch. 16 b eadem manu exarata (B*) ; his continuatur Expla o o natio quae Anonyma dicitur ( "'t' 6 -v E E µ E • a.ihm you-v a.i. Moucrm.. .. 370,25 Fl.). = K Codex Parisinus graecus 2772, saec. xv, chartaceus, foliis 65r - 10 Y Hesiodi Theogoniam cum perpaucis scholiis margi nalibus et glossis interlinearibus continens. Quae in primis foliis legimus ex parte adhibui ; quae autem in extremis altera man us exaravi t prorsus neglexi 3 • = L Codex Leidensis Vulcanianus graecus 23, saec. xv, char taceus, foliis 56v - 7Y scholia in Hesiodi Theogoniam continens. Librum ms., nitida manu exaratum sed nonnullis erroribus vitiisque orthographicis corruptum, primus contuli imaginibus lucis ope depictis usus. Quae scripsit librarius interdum correxit nunc supra lineas nunc in marginibus. Ut in commentatione mea 4 probasse mihi videor, L idem est atque codex Cantabri giensis, ex quo editionem Basileensem (1542) expressam esse constat. = A Codex Laurentianus graecus Conventuum Suppressorum 158, saec. XIV, bombycinus, foliis 27r - 49v Hesiodi Theogoniam cum nonnullis scholiis marginalibus et glossis interlinearibus rubro nigroque colore exaratis continens. Veteris commentarii reliquiae, satis multae in initio carminis, in mediis et extremis foliis magis magisque rarefiunt. Duas manus distinguendas existimo : altera, eadem fortasse quae Theogoniae textum scripsit, scholia rubro colore exarata, nee non aliquot nigro, apposuit ; altera, recentior, reliqua addidit. Hunc codicem non 3 cf. L. Di Gregorio, op.I., m, pp. 399-400. 4 cf. L. Di Gregorio, op.I., II, pp. 194-200. ___J PROLEGOMENA lX semper adhibui, cum nonnullis locis scholia e variis fontibus congesta essent. = M Codex Monacensis graecus 91, saec. xvi, chartaceus, fo liis 30F - 31 iv scholia in Hesiodi Theogoniam continens. Ad eorum textum recensendum nihil liber ms. opitularetur et prorsus neglegendus esset 5, nisi librarius hie illic aliorum co dicum mendas sustulisset. = N Codex Ambrosianus graecus D 15 sup., saec. xv, char taceus, foliis 3JV - 70r Hesiodi Theogoniam cum multis scholiis marginalibus et glossis interlinearibus rubro colore (fusco in ff. 37v - 39v) exaratis continens. Insunt etiam modo supra ver sus, modo in marginibus fragmenta nonnulla Theogoniae Expla nationis, quae Anonyma dicitur 6 Hie codex, quern a Michaele • Suliardo scriptum esse satis constat, neglegentissime exaratur et mendis innumeris scatet. In tanta vitiorum congerie, quam vis saepe sub errore recta lectio lateat, interdum fit ut vix genuina discerni possit. = P Codex Parisinus Suppl. graec. 679, saec. XII, pergame naceus, folio 2Y/v scholia in Hesiodi Theogoniam ·ab extremo sch. 746 usque ad initium sch. 859 continens. Non desunt vitia orthographica, in primis quae itacismo debentur. = R2 Codex Casanatensis graecus 356, saec. x111/x1v,c har taceus, foliis 5gv - 73v Hesiodi Theogoniam cum veteribus scho liis marginalibus continens. In imis foliis alter numerorum 6r ordo impressus est (6JV - 76v). Supra vv. 453 sqq. (ff. sqq.) librarius nonnullas glossas addidit e Theogoniae Explanatione, quae Anonyma dicitur, depromptas nee non ex antiquo com mentario 7 Hie illic propter folium perforatum lacunulae in • sunt, nostris temporibus nova charta expletae ; litteras quae perierunt manus recentior interdum in marginibus atramento pallidiore supplevit. = T Codex Marcianus graecus 464, a. 1316-1319 manu De metrii Triclinii exaratus, ut subscriptio in foliis 7gr et 218r docet ; chartaceus, foliis 145r - 169r Hesiodi Theogoniam con- s cf. L. Di Gregorio, op.I., III, pp. 394-395. 6 cf. L. Di Gregorio, op.I., II, p. 204, n. 50. 7 cf. L. Di Gregorio, op.I., II, p. 188. PROLEGOMENA X tinet cum multis scholiis marginalibus et glossis interlinearibus, quae hunc titulum ferunt : 'ExAoyi) &.1to't 'Grv 1ta.Am,wv (J'xo).lwv· a OE E.(J''t'(lJ, 'E(J'ijµELW(J,E0\1/,lal., ' t'OU( J''t'WJpou1 7µE't'EpcEi .(J''t'AL ijµij't'plou 't'ou Tp1,x}.wlou. Misera veteris commentarii frustula aucta sunt nonnullis Demetrii Triclinii scholiis, cruce notatis, permultis excerptis ex Ioannis Diaconi in Theogoniam Allegoriis et ali quot ex-planationibus non aliunde cognitis 8 Quae cum ita sint, • hoe scholiorum corpus omnino in recensione neglegendum esse apparet. Non ita egit Flachius. Foliis 170r - 184v codex Tricli nianus scholia in Theogoniam vetera continet, quae, passim correcta et interpolata, persaepe ita pervertuntur, ut imaginem exemplaris quo vir doctus usus est, vix effingas. Scholiis inter mixta sunt nonnulla excerpta ex Ioannis Diaconi in Theogo niam Allegoriis 9 • = V Codex Ravennas graecus 120,2, saec. XIV, chartaceus, Besiodi Theogoniam cum scholiis marginalibus usque ad sch. 17 b continens (folia non numerantur). His continuatur Expla o o natio quae Anonyma dicitur ( 't' 6 v E € µ E . a.iha.1, youv a.I. Mou(J'a..L.. 370,25 FI.). = W Codex Vaticanus graecus 1332, saec. XIV, chartaceus, foliis 1s sr - 217r Hesiodi Theogoniam cum veteribus scholiis marginalibus nee non permultis glossis interlinearibus conti nens. Liber ms., quern Fulvii Ursini olim fuisse constat, pessi me habitus est, cum charta mollis et parum resistens nonnullis locis vel humore aetateque paene dissoluta vel ipso atramento exesa esset. Quo factum est ut pro litteris maculae vel lacunae existerent. Scholia vetera tamen tota legi possunt praeter ali quot verba in marginibus superioribus ff. 19Y - 194v exarata. Aliam sortem expertae sunt explanationes supra et subter scho lia additae in summis imisque foliis. Quamvis a librario recen tiore eas scriptas esse existiment Flachius 10 Schultziusque 11 , nonnullae eadem manu atque veteris commentarii reliquiae exa ratae videntur, ut certe in f. 188v. Haec additamenta, etiam in dextro et sinistro latere scholiorum adscripta nee non versuum, 8 cf. L. •D i Gregorio, op.I., IV, pp. 6-8. 9 cf. L. Di Gregorio, op.I., 1v, pp. 8-9. 10 cf. H. Flach, Classen und Scholien, I., p. 3. 11 cf. H. Schultz, Die handschrif tliche Ueberlieferung, I., pp. 26,89. PROLEGOMENA XI ubi illa desunt, prorsus non curavi, quippe quae nullius essent pretii. Non ita egit Flachius, quamquam persuasum habebat se aetatis byzantinae adnotatiunculas in lucem proferre. = X Codex Mutinensis Estensis graecus a T 9,14, saec. xv, chartaceus, foliis 6Y - 98v Hesiodi Theogoniam cum multis scholiis marginalibus paucisque glossis interlinearibus conti nens. Veteris commentarii reliquiae inde a folio 68r (v. 91) exaratae sunt. Hunc ~odicem, Cretae fortasse scriptum ante a. 1485, Georgii Vallae (1447-1500) olim fuisse posteaque Alberti Pii (1475-1531), comitis Carpii, compertum habemus. Cum hie illic scholia e variis fontibus manarent, librum ms. non semper adhibui. · = Z Codex Palatinus graecus 425, saec. xvi, chartaceus, foliis 48r - 71 r scholia vetera in Hesiodi Theogoniam diligenter, sed non sine mendis, exarata continens. Librarius ut ea perspicue distingueret, scholio concluso, subsequentis verba in alterum versum transtulit. Exemplar, ex quo Z descriptus est, non semper facile lectu erat, siquidem scriptor spatia vacua inter dum reliquit 12 consentanea videlicet numero litterarum quae , in codice prototypo aut evanuerant aut aliis ex causis legi non ;v poterant. Cum pars inferior folii 66r abscissa esset, nonnulla verba scholiorum 523, 525, 614, 617, 618 perierunt. 2. Hae descriptione confecta, breviter de librorum mss. aucto ritate eorumque cognatione agam. Inter scholiorum testes prin cipes exstant R2 W L Z. Codices L Z arctissimis affinitatis vinculis coniunguntur 13 R2 W simillimi. sunt et paene gemelli, ; sed, cum multis locis, et non semper in rebus minutis, alter ab altero discreparet 14 utrumque adhibui, ratione etiam habita , gravium codicum exiguitatis. R2 W L Z ex uno eodemque fonte per duos ramos (/ g) fluxisse procul dubio lacunis et mendis communibus probatur : sch. 82 µ~~01t0Alou~( pro µT} AO~({)7, tOA~ou~p, . 17, 13) ; sch. 207 "t'OUu tou mhou perperam mser. (p. 43,7) ; sch. 223 a vEµwT}i}fjva~ (pro NEµlcn~ µ~y11va~, 12 cf. L. Di Gregorio, op.l., II, p. 203. 13 · cf. L. Di Gregorio, op.l., II, pp. 200-202. 14 cf. L. Di Gregorio, op.l., II, p. 190. PROLEGOMENA XII p. 46,4-5) ; sch. 287 ante i}O.oucn yap ... om. ot OE" t'oVx p6vov (p. 57,2); ante sch. 465 perperam inser. sch. 614 (suo loco iteratur) ; sch. 925 b riyoucrav 11c r"t'pa"t'6v( pro riyoucrav "t'OV O""t'pa"t'o;v )e tc. Ab eodem libro nunc deperdito d manaverunt exemplaria h i, ipsa quoque deperdita, uncle V B* et N fluxisse videntur. Co dices V B*, qui veteris in Theogoniam commentarii reliquias usque ad sch. 17 b et sch. 16 b continent, quamvis cum R2 W et L Z consentiant, ab illis quodam modo eo distinguuntur, quod uni extremum sch. 12 tradunt veteribusque scholiis Theo goniae Explanationem, quae Anonyma dicitur, continuant. Ad imaginem exemplaris d pleniorem effingendam non nihil adiu menti affert codex N, quern Flachius nondum notum habebat Schultziusque neglexit. Hunc librum ms. ex eodem fonte atque R2 W L Z, cum quibus arctissime cohaeret, ortum esse lacunae et errores communes demonstrant: sch. 160 m:iv"t'm;( pro 1tai:om;, p. 3 7 ,8) ; sch. 201... X"t'r)O"(J.,(1mi}h(oJ. ,t,& mi}uµri crm;... (pro... X"t''r) cracri}m mh6, toou ltpwc·; i'.µEpocO; EE !XVµ E"t'rl "t'O X"t''r)O"(J.,(1Ei}m(J .,l. i}uµricrnc..;. , p. 42,7-8) ; sch. 404 ... o 1tOt.1"J".t•'r•J c·;t fjc; 1to1.11crc:wc:; t (pro ... TJ 1tot.6"t'r.J.c. ; "t'fjc; 1tot.6"t'rJ"t'ocp;., 70,2) ; sch. 407 ij t "t'r}V" t'OU"t'WmV: ipooov (locus corruptus sensu carens, p. 70, 10); sch. 507 a xat R2WLN om. Z (pro &x, p. 78,19) ; sch. 682 perperam ad p1.1tfi1 '.>1t'(ii}aV<hwvv. 681 rettul. R2WN (ad i.wri v. 682 pertinet) ; sch. 806 a i}c:wvL ZN (pro 01")~wvR 2WPX, p. 104,8) ; etc. Codex Ambrosianus, quamquam non modo vetus commentarium hie illic praecidit sed etiam omnium vitio rum exempla praebet, ea tamen de causa non parvi est aesti mandus, quod i, uncle N manavit, ex libro deperdito d non nulla scholia hausit, quae, a fgh omissa, in PT quoque leguntur nee non in codicibus contaminatis, praesertim in X (scholia 528, 692, 716, 721, 795, 804, 815, 819, 821, 827, 903, 934 b, 937, 978, etc.). Postquam de familia d paucis absolvi, nonnulla de codice T afferam. Hunc librum ms., quern ipse Demetrius Triclinius exaravit, a testibus classis d lectiones propriae ac peculiaria quaedam scholia distinguunt 15 Adde quod veteris commentarii • reliquiae, quibus hie illic excerpta ex loannis Diaconi in He siodi Theogoniam Allegoriis intermixta sunt, nunc corriguntur, 1 5 cf. L. Di Gregorio, op.I., 1v, pp. 8 sqq.

See more

The list of books you might like

Most books are stored in the elastic cloud where traffic is expensive. For this reason, we have a limit on daily download.