SCHOLIA GRAECA IN HOMERI ILIADEM III W DE G SCHOLIA GRAECA IN HOMERI I LIAD Ε M (SCHOLIA VETERA) RECENSVIT HARTMVT ERBSE VOLVMEN TERTIVM SCHOLIA AD LIBROS Κ—S CONTINENS BEROLINI APVD WALTER DE GRVYTER ET SOCIOS MCMLXXIV Adiectae sunt quattuor tabulae phototypicae ISBN 3 11 004641 5 © 1973 by Walter de Gruyter & Co., vormals G. J. Göschen'sche Verlagshandlung — J. Guttentag, Verlagsbuchhandlung — Georg Reimer — Karl J. Trübner — Veit & Comp., Berlin 30 Printed in Germany Ohne ausdrückliche Genehmigung des Verlages ist es nicht gestattet, dieses Buch oder Teile daraus auf photomechaniscbem Wege (Pbotokopie, Mikrokopie) zu vervielfältigen Satz: Walter de Gruyter & Co., Berlin 30 Druck : Rotaprint-Druck Hildebrand Etiam in hoc volumine edendo iisdem rationibus stare volui, quas olim illustribus vins adiuvantibus cogitatione complexus in ca- pite F praefationis (vol. I p. LXXIII—LXXVIII) accurate descrip- si. Sed libenter omnia fere recepì, quae castigatores doctissimi vo- luminis primi in medium protulerunt, paucis notis neglectis, quae minus aptae esse mihi videbantur. Bene autem accidit, quod ele- gantissimas coniecturas Martini Schmidt viri docti Monacensis, qui dissertationem egregiam (mox in lucem prodituram) de scholiis Homericis conscripsit, et in Addendis commemorare et (inde a libro Κ) in ipso textu usurpare mihi licuit. Dum hoc volumen praeparo, A. Henrichs Coloniensis scholia minora, quae quidem in papyris leguntur, publici iuris fecit (vide infra p. XI). Hac eximia editione commotus sum, ut inde a libro Κ in fine lemmatum secundum veterum morem scriptione plena sem- per fere uterer (scribae codicum medii aevi inter se dissidebant: e. g. A saepissime elisionem habet, Τ rarissime). Ceterum moneo textum me constituisse duorum archetyporum mediaevalium, non scholiorum incertae aetatis (vide vol. I p. LXXIII). Non licebat igitur verba aliorum scriptorum a gramma- ticis laudata ita mutare, ut cum textu volgari congruerent; omnes enim variae lectiones (etiam absurdae) in illorum scriptorum me- moria constituenda alicuius momenti esse possunt. Hac a raticne edendi non discessi nisi ibi, ubi verba in testimonium vocata in uno solo codice (sc. in A vel in T) exstant ; neque enim sine causa arbitrari mihi videbar recentissimi scribae socordia talem textum corruptum esse. Varias lectiones codicum classis b ut in prioribus voluminibus omnes fere protuli, etiam minutias, quae ad verba scholiastarum melius intellegenda nihil faciunt; neque enim harum recensionum, quae viris doctis medii aevi gratae acceptaeque erant, menda et ineptissima in stemmate constituendo nullum numerum interdum obtinent, cf. e. g. quae de ratione inter codices E3 et Li intercedente annotavi (vol. I p. XLVIII n. 65) vel quae Ν. C. Wilson rettulit (se. G. G. Anz. 224, 1972, 5) de codice Turcico Istanbul Topkapi Sarayi gr. 2, I (ut U2 V9 V20 e Veneto Β descripto). Scholia classis D, quae in codice A leguntur, invitis nonnullis lectoribus in hoc quoque volumine eadem ratione tractavi qua an- tea; nam optimo iure P. Maas olim me monuit, ut textui, cuius testes antiquissimi nondum noti sunt, parcerem vanisque coniec- turis abstinerem. Constat autem scholia Didymi quae vocantur quam primum fieri potest Romae publici iuris factum iri. Qua in editione, quam omnes viri docti ardenter exspectant, scholia vol- garia etiam codicis A locum suum obtinebunt. Patientia ergo opus est, non lamentai ione inutili vel inani vituperatione ; neque enim quae longis annis a maioribus praetermissa sunt, huius aetatis opera quasi uno ictu compensantur. Omnibus, qui ad hoc opus conficiendum aliquid studii contu- lerunt, gratias ago debitas necnon bibliopolae humanissimo, qui benigne concessit, ut tabulam compendiorum iterum emendarem ac supplerem. Prae ceteris autem de hoc volumine K. Nick au me- ritus est, qui tertium mihi sucurrit, non modo in plagulis corrigen- dis, sed etiam in locis difficilioribus enarrandis. Equidem admira- tione affectus sum, quod ille quamvis molestis in universitate Got- tingensi administranda occupationibus implicitus his rebus vaca- bat. Ergo gratiam ei habeo, quantam maximam animus capere potest. Profecto dolendum est, quod ipsis his annis, quibus mihi con- tigli, ut scholia ad Iliadem pertinentia multis praeparationibus ad- hibitis publici iuris faciam, nomen Homeri apud iuvenes litteratos oblivione paene obruitur. Nonne timendum, ne mox desint, qui illius carminum interpretationes veteres legant atque usurpent? Neque tamen de antiquitatis studiis continuandis desperandum esse nunc censeo ; arrogantiae enim vanitatis loquacitatis, quae his temporibus crescunt, ne dicam florent, homines aliquando, cum circumagetur hic orbis, ita taedebit, ut gaudeant, quod opera in terris exstant, quae summa admiratione digna sint. Suspicor igitur verba Vitruvii (IX pr. 17) etiam huic aetati convenire: „Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbun- tur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua Latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae cor- poribus absentibus vetustate florentes cum insunt inter Consilia et disputationes, maiores habent quam praesentium sunt auctoritates omnes." Scribebam Bonnae mense Augusto a. D. 1972 ARGVMENTVM VOLVMINIS TERTII COMPENDIA 1. Auetores IX 2. Tituli librorum XX 3. Abbreviationes ceterae minus usitatae XXXI 4. Sigla librorum manuscriptorum XXXII 5. Nomina virorum doctorum selecta XXXIV SCHOLIA GRAECA ad Iliadis librum Κ 1 ad Iliadis librum A 118 ad Iliadis librum M 293 ad Iliadis librum Ν 389 ad Iliadis librum 5 555 In textu scholiorum corrigenda 681 Supplementum apparatus critici 682 COMPENDIA 1. Auetores1) Ael. D. Aelii Dionysii et Pausaniae atticistarum fragmenta, coll. H. Erbse in libro, qui inscribitur: Untersuchungen zu den atti- zistischen Lexika, Berol. 1950, 94—151 Aesch. Aeschylus A. G. Anecdota Graeca, ed. P. Matranga, Romae 1850 Alex. Alexionis grammatici quae supersunt, ed. R. Berndt (= De Charete, Chaeride, Alexione grammaticis eorumque reli- quiis. Pars posterior), Progr. des Königl. Gymnasiums Lyck 1905/06, Regiomonti 1906 Alex. rhet. = 'Αλεξάνδρου Περί σχημάτων, cd. L. Spengel in: Rhetores Graeci III (Lipsiae 1856), 7—40 Amer. = Fragmenta Ameriae libri, qui inscribebatur Γλώσσαι 'Ομη- ρικά!, ed. O. Hoffmann, Die Makedonen, Gottingae 1906, 2—15 Amm. - Ammonii qui dicitur liber De adfinium vocabulorum diffe- rentia, ed. K. Nickau, Lipsiae 1966. Interdum notae edi- tionis Valckenaerianae laudantur (Ammonius, De adfinium vocabulorum differentia, vulg. L. C. Valckenaer, Lugd. Bat. 1739) An. Ox. Anecdota Graeca e codd. man. bibliothecarum Oxonien- sium, ed. J. A. Cramer, vol. I—IV, Oxon. 1835—7 An. Par. Anecdota Graeca e codd. man. Bibliothecae Regiae Pari- siensis, ed. J. A. Cramer, vol. I—IV, Oxon. 1839—41 Λ η on. barb. sol. = Tractatus anonymi cuiusdam de barbarismo et soloecismo, ed. A. Nauck (pone Lex. Vind., p. 290—293) Anon. fig. = Anonymi libellus Περί των του λόγου σχημάτων, ed. L. Spengel in: Rhetores Graeci III (Lipsiae 1856), 110—60 Anonymi commentarius Περί των σχημάτων του λόγου, ed. L. Spengel in: Rhetores Graeci III (Lipsiae 1856), 174—188 Anon. Graev. = Anonymi (Κορνούτου Graeveni) Τέχνη ρητορική, ed. L. Spengel-C. Hammer in: Rhetores Graeci I (Lipsiae 1894), 352—98 Anon, incred. = Anonymi libellus De incredibilibus, ed. Ν. Festa in : Mytho- graphi Graeci III 2 (Lipsiae 1902). 88—99 Anon. ττοσ. = Anonymi liber, qui inscribitur Περί ποσότητος, ed. J. Α. Cramer in: An. Ox. II (1835), 283-318 Anon. sol. = Anonymi commentarius, qui inscribitur Περί σολοικία;, ed. L. C. Valckenaer in editione Ammonii p. 197—204 Antìatt. = Antiatticista, ed. I. Bekkerin: Β. Α. I (Berol. 1814), 75—116 Antim. = Antimachi Colophonii Reliquiae, collegit disposuit explica- vit B. Wyss, Berol. 1936 *) Auctoram nomina, quorum compendia facile agnoscuntur, in hoc indice non apparent.