B I B L I O T H E CA SCRIPTORVM GRAECORVM ET ROMANORVM T E V B N E R I A NA PLVTARCHVS VITAE PARALLELAE VOL. III FASC. 2 ITERVM RECENSVIT KONRAT ZIEGLER EDITIO STEREOTYPA EDITIONIS ALTERAE (MCMLXXIII) MONACHII ET LIPSIAE IN AEDIBVS K. G. SAUR MMII Die Deutsche Bibliothek - CIP-Einheitsaufnahme Plutarchus: Vitae parallelae / Plutarchus. - Monachii ; Lipsiae : Saur Vol. 3. Fasc. 2. / Ree. Konrat Ziegler. - Ed. stereotypa ed. 2 (1973). - 2002 (Bibliotheca Teubneriana) ISBN 3-598-71676-1 © 2002 by Κ. G. Saur Verlag GmbH, München und Leipzig Printed in Germany Alle Rechte vorbehalten. All rights strictly reserved. Jede Art der Vervielfältigung ohne Erlaubnis des Verlages ist unzulässig. Gesamtherstellung: Strauss Offsetdruck GmbH, Mörlenbach PRAEFATIO Trium fontium G/7L, quibus in edendis quattuor vita- rum paribus, quae prior huius voluminis fasciculus con- tinet, uti potuimus, duo tantum GL etiam per reliqua huius voluminis paria tria, id est per vitas Lycurgi et Numae, Lysandri et Sullae, Agesilai et Pompei, nobis praesto sunt, cum hae vitae in codicibus Π non iam insint. atque Lysandri et Sullae quidem in vitis praeter G L (id est G Sangermanensem-Parisinum 319 saec. ΧΙ./ΧΠ. et Lauren- L tianum plut. 69, 6 anni 997, quos in praefatione volu- minis ΠΙ, 1 accuratius descriptos habes) alia subsidia plane nulla nobis sunt, nisi quod in codicibus Parisinis ex L descriptis atque olim in editorum usum collatis hie illic lectio verior invenitur, plerumque tamen sine dubio ex ingenio alicuius viri docti illorum temporum nata. Parisinorum lectiones (praeter eas quas Sintenis in editione maiore protulit) sumpsi ex exemplari editionis Reisbianae bibliothecae universitatis Kiloniensis, cuius in margine collator Kontus eas olim adscripsit. sunt igitur hi codices: Parisinus 1671 anni 1296, cf. Sintenis, ed. mai. I p. XV A et Mewaldt, Sitz.-Ber. Berl. Akad. 1906, 827sqq. Parisinus 1672, cf. Sintenis 1. c. p. XVI β Parisinus 1673, cf. Sintenis 1. c. p. XIX c Parisinus 1674, cf. Sintenis 1. c. p. XVII |) Parisinus 1679, cf. Ziegler, Überlieferungsgeschichte d. vergl. Lebensbeschr. Plut. p. 44sqq., quorum gravissimus est C, cuius exemplar a viro docto et coniecturis sagaciter excogitatis et lectionibus aliorum librorum hinc illinc comparatis auctum et emendatum V PRAEFATIO esse paene ex unaquaque pagina elucet; quamquam per vitas huius voluminis librarius eius exemplaris vix alia praesidia ac nobis sunt habuisse videtur. Ubi GL ita inter se differunt, ut utraque lectio sensu non careat, librum G potius sequendum duximus, quia L negligentius scriptum ac saepius pessumdatum textum praebet quam G; quamquam haud pauca menda sublata sunt a correctore (vel correctoribus, cf. vol. ΠΙ 1, p. VII) L2 L2, qui in corrigendo alium codicem G similem adhibuit. - collati sunt GL per vitas Lysandri et Sullae a me, per vitas Lycurgi et Numae nec non Agesilai et Pompei a Lindskogio. Multo melior atque in recensendis vitis Lys.-Sull. edi- toris condicio est in vitis Lyc.-Num. et Agesil.-Pomp. nam haec paria nobis servata sunt in codice illo prae- S clarissimo Seitenstettensi (cf. vol. 11, p. IX), quo invento et excusso demum quam vilis esset codicum GL cetero- Y rumque familiae Y - idest tripartiti generis, cf. vol. 11, p. VH et XHIsqq. - auctoritas, viri docti intellexerunt. contulerunt codicem S Michaelis, Meyer, Fuhr, Lindskog. Ζ Ex codice S descriptus est olim liber quidam nunc de- perditus Z, cuius multa adhuc exstant apographa. his ubi exstat ipse codex S carere nos posse consentaneum est, nisi cum in Z, quod interdum factum est, loci depravati coniectando sanati sunt, sed cum in S et in initio et in fine mutilato partes magnae vitarum Lycurgi (soil. c. 1-20, 8) et Pompei (c. 19, 3 usque ad finem) desint, considerandum est, quid lucri in his partibus ex codicibus Ζ capere possi- mus. sane - quod sperari poterat — Ζ non ex S integro fluxisse, ut nunc pro partibus deperditis S esse nobis posset, sed iam tum S eandem quam nunc speciem prae- buisse (praeter unum folium primum tunc salvum, nunc abscissum) et Lindskog in praefatione editionis peculiaris Ages, et Pomp. (1906) p. Vlllsqq. et ego in libro „Über- lieferungsgesch." p. 165sq. argumentis ex forma ac statu codicis Ambrosiani A 151 sup. petitis evicimus, et ipsa VI ΡΕΔΕΡΑΤΙΟ textus condicione probatur multo in his partibus vilioris quam per partes in S servatas. neo tamen plane abiciendus est testis Z, nam is codex, quo ille ad supplendas libri S lacunas usus est, is quamvis S minime par multisque vitiis propriis defoedatus fuerit, tamen non eiusdem originis cum GL fuit, sed ex loco superiore stemmatis deductus; unde fit, ut loci complures in GL depravati codicum Ζ ope emendentur. atque in Lycurgo quidem cum Ζ unicus sui generis testis sit, plura de hac ratione dici non possunt (quamquam quin is familiae deterioris Υ fuerit, vix du- bium), idque solum monendum, in vitis Lycurgi et Numae hos codices stirpis Ζ mihi praesto fuisse: Parisinum 1676 saec. XV., cf. Sintenis, ed. mai. IV Η p. Etlsq., qui utitur siglo Fa Parisinum 2955 saec. XV., cf. Sintenis 1. c. p. IV, qui J utitur siglo L Marcianum 385 saec. XIV./XV., cf. vol. 11, p. XVI; Η Ziegler, Überlieferungsgesch. p. 11 et 15sq. Parisinorum lectiones mihi praebuerunt Sintenis 1. c. p. Vni et Konti collatio quae est in Reiskiana Kiloniensi (v. supra p. V), Marciani collatione usus sum a C. Th. Michaelis facta et nobis donata (cf. eiusdem commentatio de Plutarchi cod. ms. Marciano 386, Berolini 1886, p. 5). In vitis Agesilai et Pompei ad S (Z) et GL accedit codex Matritensis Ν 55 saec. XIV. (cf. vol. I 1 p. XII), Ν quem non solum per vitas Niciae et Crassi Alcibiadisque et Coriolani, verum etiam per Demosthenis et Ciceronis testem singularis virtutis esse rectissimumque esse Caroli Graux de eo iudicium mus. Rhen. vol. LXVill p. 97sqq. aperte docui.1) per Agesilaum et Pompeium etsi aliquot locis lectiones haud spernendas praebet, tamen cum S certare non potest, et permultis erroribus, quos cum GL 1) Unde miror Gudemanum nuper (Phil. Wochsohr. 1924, 359) codicem Ν vilissimum et incertissimum dixisse. VII PRAEFATIO communes habet, eum stirpi Y adnunierandum esse pro- Z batur. ubi vero S defecit, ita Ν cum Ζ consentit, ut duas codicum familias NZ et GL habeamus inter se certantes, quarum modo haec modo ilia verba puriora servavit. adhi- buit igitur seriptor codicis Z, cum S defecisset, aliquem librum Matritensis gemellum pro exemplari (quod lucu- lenter Lindskog, praef. in Ag. et Pomp. p. IX sqq. expo- suit) eoque ita usus est, ut nonnumquam locos in fonte suo depravatos coniecturis sanare conaretur; unde iudi- cium, quod et aliis rationibus de Ζ videtur ferendum esse, et hinc confirmatur, nempe quaerendum esse de omnibus eius lectionibus, sintne re vera traditae an ex coniectura ortae. - codicis Ν Lindskogius in editione sua peculiari - qua me ut fundamento utilissimo operae meae usum esse vix est quod moneam - collationem adhibuerat a Rudolfo Beer factam et a C. Th. Michaelis in commentatione de Plutarchi codice Matritensi (Berolini 1893) editam. quam collationem parum diligenter factam esse iam mus. Rhen. vol. LXIII p. 253 commemoravi. nunc et apparatum criticum insertis rebus vilissimis onerare veritus, neque in quaestione vexatissima de codice Ν recte aestimando lec- tiones eius in scriniis retinendas esse ratus, optimum duxi lectiones Ν (anno 1908 a me excussas) in fine huius prae- fationis adscribi. Apographorum Ζ in vitis Agesilai et Pompei ea adhibere potui, quae Lindskog perquisivit partimque contulit; sunt autem hi codices: Η Parisinus 1676, cf. supra p. VII F Parisinus 1677 saec. XV., cf. Sintenis ed. mai. I p.xvm Μ Marcianus 385, cf. supra p. VII V Vaticanus 1007 anni 1428, cf. Lindskog, ed. Ages, et Pomp. p. IV, Ziegler, Überlieferungsgesch. p. 15. 173 Ρ Vaticanus Palatinus 286 saec. XV., cf. Lindskog 1. c. p. V, Ziegler 1. c. p. 14. 82 VIII PRAEFATIO Ambrosianus A 151 sup. saec. XV., cf. supra p. VI, R Lindskog 1. c. p. V, Ziegler 1. c. p. 164sqq. inter hos codices cum Μ tum V eminent haud raro lectioni- bus sanis, quae quin ex ingenio viri docti vel virorum doctorum natae sint, propterea non est quod dubitemus, quia omnes tales sunt, quales a viro erudito ac Graece sciente inveniri possint. Haec satis de codicibus, quibus usus sum. deinde ad- modum me iuverunt scriptores ii, qui posterioribus saecu- lis Plutarchum exscripserunt, vel ut cautius dicam, qui verba ac sententias cum Plutarcho habent communia: respectis maxime apophthegmatibus inter Plutarchea tra- ditis (quorum de origine plane aliter sentio ac Lindskog, praef. Ages, et Pomp. p. XV 111 sqq.) hunc in modum verba concipio. sunt hi ipse Plutarchus et aliis vitarum locis et in moralibus quae dicimus, Polyaenus, Clemens Alexandrinus, Porphyrius, auctores excerptorum Con- stantinianorum aliorumque, Zonaras, Gemistus Pletho1), alii; accedunt scriptores quidam, qui Plutarchum aut non 1) Georgii Gemisti Plethonis compilatio historica εκ των Διο- δώρου καΐ Πλουτάρχου περί των μετά την εν Μαντινεία μάχην εν κεφαλαίοις διάληψις inscripta quoniam merito plerisque nostrae aetatis viris dootis ignota est nec multa eius opusculi exemplaria exstare videntur, moneo earn editam esse (una cum Herodiano et scholiis in Thucydidem) Venetiae 1503 ab Aldo Manutio, cuius editio expressa est (una cum Herodoto) a Camerario Basileae 1504 (iterata 1557) ac denique ab Henr. Gottfr. Reichard prae- ceptore Grimmensi Lipsiae 1770, qui misellum hoc opusculum idoneum putavit, quod discipulis linguae Graecae studiosis in manus daretur. ego Aldinam et Reichardianam vidi, de Basileen- sibus notitiam debeo Reichardio. codex Plutarcheus Plethonis gemellus fuit codicis N, cuius errores repetit locis 242, 9. 17 (= Y). 19 (= Y). 23 (= Y). 26J= Y). 243,9 (= Y). 244,10 (= Y). i5 (μάλα om.). 19 (πραότερον ήδη om. ubi πρότερον Ν). 25 (= Υ). 28 (ού πρότερον πρου&νμούμην προελ&εϊν Pletho, ubi ουκ έφρόν- τιζον προελ&εϊν Ν). 245, 28 (τιμάς και om.). quibus locis quaque ratione Plutarchi verba Pletho mutaverit, vix est operae pretium memorare. de ipso Georgio Gemisto Plethone Peloponnesiaco viro suae aetatis insigni (vixit fere 1356-1450) conf. L. Mamalakas, Γ. Γ. ΙΙλ., Athenis 1939, et R. et P. Masai, L'ceuvre de G. G. PI., Acad. Belg. Bull. CI. Lettres, 5e s6r. 40, 6, p. 536 sqq. IX PRAEFATIO exscripserunt (etsi potuerunt ut v. g. Appianus) aut exscri- bere propter temporum rationes non potuerunt (ut Thucy- dides, Xenophon, Diodorus Siculua), ita autem cum Plut- archo consentiunt, ut aut ipsis Plutarchum usum esse aut ipsos isdem quibus Plutarchum usos esse fontibus statua- mus necesse sit. sane hae similitudines inaximam partem iam ab iis, qui ante me Plutarchi vitas recensuerunt, ob- servatae sunt, sed accuratius, quam illi voluerunt, collatis atque perpensis locis verbisque similibus haud raro verba Plutarchea rectius restituere mihi visus sum. quod prae ceteris de Zonara confirmare ausim, cuius ratio fontes suos exscribendi haud indigna videtur esse, quae diligentius perquiratur. Nec minorem mihi fructum cepi ad intellegenda Plut- archi verba ex conquisitis perlectis comparatis quam plenissime quamque accuratissime omnibus scriptoribus scriptisque antiquis, in quibus eaedem similesve res sententiaeque atque apud Plutarchum enarrantur. huius generis locorum quoscumque inveni, sub textu adnotavi. hac in opera ipsa quidem gratissima ac iucundissima multum me temporis collocasse, quicumque aliquando in tali labore occupati fuerunt, facile credent, sed cum ipsa rei natura effici videatur, ut haec opera plane ad umbilicum ferri vix possit, veniam mihi lectores iustos daturos esse confido, ubicumque aliquem locum a me praetermissum esse cognoverint. neque e contrario defu- turos esse scio, qui hunc vel ilium locum non satis aperta ratione cum rebus in textu commemoratis cohaerere con- tendant, ut eum adscribi oportuerit. malui tamen nimis multos quam nimis paucos locos afferre, cum hac ratione melius quam ratione contraria lectorum usui et commd- ditati me considturum esse putarem: quod editoris sum- mum officium esse adhuc persuasum habeo. eodem studio adductus etiam annorum (nec nunquam dierum) notas, quibus res in textu narratae vel commemoratae factae sunt, margini adscripsi. X