SCRIPTORVM CLASSICORVM BIBLIOTHECA OXONIENSIS OXONII E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO M. TVLLI CICERONIS EPISTVLAE VOL. II EPISTVLAE AD ATTICVM RECOGNOVIT BREVIQVE ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXIT D. R. SHACKLETON BAILEY PARS POSTERIOR LIBRI IX-XVI OXONII E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO MCMLXI OXONII Excudebat Vivianus Ridler Architypographus academicus © Oxford University Press 1961 PRINTED IN GREAT BRITAIN ONOip M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD ATTICVM LIBRI IX-XVI PRAEFATIO Quae nuper de harum epistularum codicibus nec non edi¬ tionibus ad tertium huius editionis volumen praefatus est W. S. Watt denuo perscribere nihil attinet. Sed codicum qui hodie exstant in duas familias, 27 et Zl, digestorum stemmata ex editione Sjogreniana mihi quoque ad legentium utilitatem proferenda sunt; quos omnes ad idem archetypum Q redire constat: M. TVLLI CICERONIS EPP. AD ATTICVM De altero tamen neque valde confidebat Sjogren neque nos confidere debemus. Illud monendum, quattuor codices bdms, quos ex deteriorum numero elegerat, contra Mediceum saepis¬ sime conspirare; quorum consensum, accedente plerumque codicum M et O manu posteriore, nova nota, quae est 8, complexus sum. Hac autem in discrepantia multa et M et 8 communia habent cum alterius classis 2 codicibus sive pluribus seu singulis; certas tamen ut codicum haud dubie contaminatorum adfinitates inde eruerem mihi quidem non contigit. Lectiones et quas proprias exhibent 8 et quas cum uno alterove ex familia 2 codice contra ceterorum testimonia consociaverunt etsi non omnes at certe plurimas ex emen¬ datore aliquo manasse pro certo habeo; qui quamvis verum haud raro invenerit nonnumquam et se ipsum et posteros fefellit, ut in illo Sexto Cloelio cui nomen tot saeculis totque in libris depravatum tandem restitui. Ceterum de codicis b manu correctrice (b2) pauca habeo quae dicam. Nam in libris xiii-xvi, quos ipse contuli, vim magnam correctionum qua in textu qua in margine positarum inveni, in his nonnullas editionibus veteribus, paucas etiam Victorio aliisque viris doctis, vulgo tributas. Hae sive ex codicibus hodie deper¬ ditis sive ex editionibus excusis (neque ulli, ut opinor, uni omnia imputari possunt) sive ex ipsius emendatoris ingenio ortae habentur, quin merae sint coniecturae vix est quod dubitemus.1 Num prioribus etiam in libris occurrant silente Sjogrenio neque certum scio neque ut investigarem operae pretium putavi. Sed classis A codices quorum mentionem fecimus ad omnes epistularum ad Atticum libros praesto sunt, 2 contra ad perpauca iam exempla rediit. Codices enim GHN libris ix-xvi omnino carent, V quinque tantum libri noni epistulas 1 Codicem b saeculo XV iam in medium vergente scriptum videri benevole me monuit vir harum rerum peritissimus, Ricardus Hunt. vi PRAEFATIO servavit. Omnes olim libros complexus erat codex O, sed anno 1904 bibliothecae Taurinensis incendio violatus quattuor ultimos prope totos deperdidit; quamquam ex his quoque lectiones nonnullae C. A. Lehmannii testimonio conservantur. Lvitegram igitur seriem his in libris soli exhibent codices R et P, mendosiores illi quidem atque artissime inter se coniuncti. Quapropter hunc cum fratre R consentientem Wattii exem¬ plum secutus numquam fere, discrepantem, quod ad libros ix-xii attinet, non semper citavi; sed in sequentibus quoti¬ ens R solum commemoro ambo concinere intellegendum est. Eclogae denique Ambrosianae (E) ad finem appropinquando angustiores fiunt ita ut sex ultimi libri in duo colligantur. Traditionis Italicae damna Transalpinae reliquiis, quam nostrorum codicum archetypo ipsi et aetate et sinceritate antecellere constat, magna ex parte resarciuntur. Huc per¬ tinent codicis Wurceburgensis fragmenta (W) nec non lecti¬ ones editionis Cratandrinae margini adscriptae (C).1 Longe tamen plurimum confert praeclarus ille codex, ut Sjogrenii verba referam, Tornesianus, cuius vestigia, cum ipsius fata iam a fine saeculi xvi ignoremus, quattuor tamen in sedibus deprehenduntur. Sunt autem haec: (i) D. Lambini adnotationes quas editionibus 1565 et 1572-3 prolatis addidit (Z1). (ii) S. Bosii commentarius qui anno 1580 prodiit (Zb). Constat enim Bosium, testem alioquin fraudulentum, de Tornesiano sincera fide egisse. (iii) Eiusdem animadversiones in codice Parisino Lat. 8538 A adscriptae et anno 1901 ab A. C. Clarkio primum editae (Z^).2 Has in siglorum indice sub mentione ‘codicis Tornesiani teste Clarkio’ vix prudenter indi¬ cavit Sjogren. 1 Vide quae scripsit Watt, l.c., pp. 7 sqq. 2 In Philologo, lx, pp. 195 sqq. vii M. TVLLI CICERONIS EPP. AD ATTICVM (iv) A. Turnebi animadversiones ad libros xiv-xvi spectan¬ tes, in editionis Stephanianae exemplari ab eodem Clarkio repertae unaque cum supra dictis editae (Zl). Itaque Z littera simplici Lambini, Bosii, Turnebi, aut omnium aut duorum, consensum significavi. Le¬ ctionibus autem quibus a Clarkio stellula apponitur1 ego sigla Z,^\ adhibui, similibus (Z(1), Z^b)) in eis etiam usus quae a Lambino vel Bosio non ex ipso Tornesiano nominatim sed ex codicibus ‘antiquis suis’ vel sim. proferuntur. Atque hos quos enumeravi fontes, quamvis turbido illo Italico lucidiores fluxisse summa sit consensio, ne ipsum quidem Sjogrenium, virum certe diligentem, exhausisse mira¬ tus sum ; alium largioremque prorsus neglexisse nunc demon¬ strare pergam. Nam spretis ille quae olim in alteram partem disputaverat Lehmann2 lectiones editionis Lambinianae al¬ terius in margine adscriptas meris confisus nugis3 in unum fudit perexiguoque in pretio locavit. Sjogrenium ducem, ne dicam pastorem, recentiores ut solent fideliter secuti sunt, Lehmannium sanius et verius iudicasse res ipsa docebit. Lambinum enim, seu potius eum qui has adnotatiunculas post eius decessum excudendas curavit, ut uno atque altero loco incuria peccasse verisimile est, ita verba ‘v.c.’ (‘vetus codex’) quaeque alia praeposita videmus temere omnino sparsisse quis prudentium adducetur? Quamquam Lehman- nio, cum lectiones v.c. attributas (has littera A notabo) ex ipso Tornesiano saepe provenisse luculente demonstrasset, ne tamen id semper ita fuisse statueret unum discrepantiae exemplum obstitit; scilicet ad xvi. 15. 5 pro Tornesiani lectione ut fide sua, ex Lambini (iam et Turnebi) testimonio 1 Ipsius in re nodosiore verba vide, ibid., pp. 195 et 201. 2 In libro ‘De Ciceronis ad Atticum epistulis recensendis et emendandis’, pp. 91 sqq. 3 Vide Eranon xvi (1916), pp. 1-6. viii PRAEFATIO probata, diversam, quae est uti de suo, praebere veterem codicem. At verum si quaerimus, in illa notissima virorum doctorum typographorumque neglegentia quid est quod ex¬ emplis singulis vel etiam pluribus, dummodo ex omni numero paucis, fidem impertiamus? Immo indagatis perpensisque omnibus huius v.c. lectionibus quae cum Tornesiani alicunde cognitis componi possunt, tum demum ad liquidum per¬ venietur. Feci igitur, locosque numeravi 285. Consentit A cum Z in 256, in 29 vel discrepat vel discrepare videtur; et, quod caput est, ex illis quas communes habent lectionibus alibi nusquam exstant 114, nisi quod paucas praebent etiam C et W, permultae autem eae sunt quas casu congruisse nullo modo suspicari liceat. Iam ex discrepantiis tres,1 quibus nota ‘L. ex v.c.’ antecedit, in alterum coetum transferre pro meo iure possum. Ita enim intellego, Lambinum non integram codicis lectionem expressisse sed aliquid etiam proprii im¬ portasse. Quod si ad xiii. 21 a. 2 vetus codex homo a meis, Tornesianus autem (homo) a mis praebuisse traditur, id non tam in discidii loco quam in consensionis, conlato quidem ex Italicis illo humanus vel homo annis, recte posueris. Atque ex eo quod ad iv. 11. 2 veteri codici in margine adtributum legimus quo opere, delector, at in Lambini adnotationibus sic: ‘etiam codex Turnes. ita legit, quo opere delector, quin etiam abest, quo’, numquid aliter conligemus? Iam ut ad illud capitale exemplum redeam, xvi. 15. 5 ut jide sua, quid re vera acciderit, modo si ad marginem ipsum Lambinianum recur¬ reris, facile intelleges. Scriptum est enim sic: ‘Z. ut fide sua. v.c. uti de suo.’ Illa ‘L.’ et ‘v.c.’ locum inter se mutasse quem fallit ? Reliqua in minimis, velut litteris singulis eisque quae inter se vulgo in codicibus confundi solent, fere omnia versantur.2 Quod si iam Lambini, Bosii, Turnebi inter se 1 Vide infra, p. 285. 1 quorsus, 287. 5 recens, is, 6 in . . . abunde. 2 Sunt autem haec: i. 13. 3 atque ad Z1: atque A; iii.7. 2 iam Zb: tam IX M. TVLLI CICERONIS EPP. AD ATTICVM testimonia atque adeo Zb cum Z^ vel Lambini apud primam editionem animadversiones cum posterioribus contuleris, in talibus haud raro testem testi repugnare invenies. Quam ob rem A lectiones, neglegentiae errorisque ratione habita, pro Tornesiani habendas esse decrevi. Solis quoque pondus haud leve tribui; quotiens vero alio testimonio fulciri vidi, tum demum certam et genuinam illius codicis lectionem agnovi, contra Q, nisi res et ratio se opposuerint, sustinendam. Id mihi in textu constituendo quid momenti habuerit ex ap¬ paratu critico perspicies.1 Lectiones quibus ‘q.v.c.’ (‘quidam vetus codex’ vel ‘quidam veteres codices’) praefigitur aliam habent rationem. Numero multo sunt minores, neque ad Tornesianum pertinere satis liquet; quippe ex quindecim locis in quattuor discrepant. His suam dedi notam quae est AA. Ad eas autem quibus lit¬ tera ‘L’. (‘Lambinus’) antecedit, mixtae ut videntur pro¬ sapiae, ‘Lamb. (marg.)’ ita posui; quibus ‘al.’ (‘alii’) et ‘fort.’, has pro coniecturis aliorum et Lambini habeo. Nec non si qua in textu editionis primae Lambinianae neque alibi quod scio prius reperiuntur Lambini ipsius ingenio accepta ret¬ tuli, quamquam nonnulla ex codice aliquo sumpta fuisse con- iectura non aberrat. A; v. 8. 2 secura Zb: secuta A; v. ii. 4 EI1IKONAEI Zb: eru novSei A (sed in exemplo anno 1584 excuso em xovSei (sic) inveni); vii. 2. 3 exlibertum me extaruacus Zbl (me om. Zb): exlibratum, me exartuatum A. Cetera infra require ad pp. 120. 1 conturbat, ibid. me . . . Fanniana, 157. 5 occultius, 166. 17 fecisti, 167. 7 facetis, 171. 1 et, 186. 20 ergo, 191. 20 erues, 196. 12 coaedificari, 200. 17 tibi, 218. 15 Caieta, 224. 4 poenam, 258. 4 calidius, 276. 13 ea te res, 283. 5 0, 286. 9 audiebam, 303. 9 quae, 304. 1 v Id. 1 Adfert A in rebus etiam orthographicis relatu digna. Quae in apparatu praeterii (in textu enim normam Purserianam, quam secutus est Watt, deserere nolui) hic posui: pp. 63. 19 et passim benivolentia (item maliv-), 85. 3 et passim quoi, 140. 12 mancupiis, 145. 1 et 236. 11 valitudo, 168. 8 decumam, 186. 12 et passim mercule, 187. 24 et passim epistola, 194. 7 Popillio, 305. 14 et 310. 19 gravido, 311. 17 vementer. Pro est post vocalem constanter scribitur ’st, pro deest, deerit, etc. dest, derit, etc. x