ebook img

L. Annaei Senecae Tragoediae PDF

509 Pages·2009·5.172 MB·Latin
Save to my drive
Quick download
Download
Most books are stored in the elastic cloud where traffic is expensive. For this reason, we have a limit on daily download.

Preview L. Annaei Senecae Tragoediae

SCRIPTORVM CLASSICORVM BIBLIOTHECA OXONIENSIS OXONII E TYPOGRAP HEO CLARENDONIANO L. ANNAEI SENECAE TRAGOEDIAE INCERTORVM AVCTORVM HERCVLES [OETAEVS] OCTAVIA RECOGNOVIT BREVIQUE ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXIT OTTO ZWIERLEIN OXONII E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO 14 Printed in Great Britain on acid-free paper by CPI Group (UK) Ltd, Croydon, CR0 4YY PRAEFATIO Senecae tragoedias denuo edituro qui codices quibus necessitudinibus coniuncti fundamento esse debeant, quae florilegia accedant, quae fides personarum titulis sit habenda, quae ratio in rebus orthographicis sequenda, in prolegomenis seorsum emissis expositum est.! hic sufficiat paucis de indole huius libri praemissis codicum stemma iterare et in siglis enarrandis, ubicumque in rem esse uideatur, nonnulla adicere, quae cuiusque manuscripti propria sunt. Codices primarios, quibus textus innititur, omnes ipse contuli. quos in duas familias discedere dudum constat; quarum cum altera, si excerpta Thuanea praetermittimus, solo Etrusco (I) repraesentetur, eius lectiones proprias plenius referre par erat. stirpis À testes P, T, G (quiliber Octautam tantum exhibet), C, S, V raro singuli citantur, sed plerumque ipse hyparchetypus A, cuius lectiones recuperantur ex consensu exemplarium PTG (i.e. 8) et CSV (i.e. B), uel ex 8 et C (uel S uel V) uel ex B et P (uel T uel G). omnes integros stirpis 4 codices aetate antecedunt Helinandi a Monte Frigido excerpta tragoediarum ante annum 1204 e collectione Francogal- lica quadam uersuum memorabilium ad exornandum chronicon illud uniuersale desumpta, quae nuperrime in lucem protracta sunt. cum tamen ex lis excerptis ne unam quidem lectionem (ineptiis neglectis) lucremur quae nondum innotuerit per codices P et T, praecipuos testes hyparchetypi à a quo collectio illa pendet, si ! Prolegomena zu einer kritischen Ausgabe der Tragódien Senecas (Abh. Akad. Mainz, Geistes- und Sozialwiss. Klasse Jg. 1983, Nr. 3) (Wiesbaden 1984). V PRAEFATIO has trecentas nonaginta fere 'exceptiones'? iterum hic enumerarem, oleum et operam perderem. ideo lectorem ad Proleg. pp. 133 sqq. delego, ubi plenum conspectum eorum uersuum qui in florilegiis et excerptis traduntur delineatum inueniet. Fabularum ordinem in editionibus usitatum mutare nolui, quamquam Octauia (paulo post Neronis mortem in lucem edita) in hyparchetypo A, quo uno fonte ad nos peruenit, ante Herculem Oetaeum collocata fuerat et re uera prior fuit, cum Hercules Oetaeus saec. iied. uel Iuuenalis temporibus, certe post Silium Italicum composita sit, ut in commentario critico quem breui proditurum spero? demonstraui. ut in tragoediarum ordine sic in titulis duae recensiones ualde inter se discrepant, cum Etrusci antiquitatem redolens traditio (Hercules, Troades, Phoenissae, Medea, Phaedra, Oedippus, Agamennon [sic], 7 hyestes, Hercules) in A nouo ordini et titulis partim epicis carminibus aptioribus cesserit: Hercules. furens, Thyestes, Thebais, Hippolytus, Oedipus, Troas, Medea, Agamemnon, Octauia, Hercules Oetaeus. mihi quidem persuasum est eundem redactorem, cui Phoenis- sarum fragmentis Thebaidis inscriptio aptior uisa est, etiam titulos Herculis furentis. et. Herculis. Oetaei. ex- cogitauisse, ut prima et ultima (altera Senecae, altera Anonymi) fabula, quarum utraque Hercules inscripta fuerat, in idem tragoediarum corpus coactae melius dinosci possent. Ex iis, quae de anapaestorum discriptione in Proleg. pp. 182sqq. exposui, elucet et sententiarum circuitus ? Quot cuiusque tragoediae uersus Helinandus in eo libro attulerit, ex hac tabella cognoscetur: Hf 54, Tro 5o, Phoen 11, Med 33, Phae 75, Oed 20, Ag 48, Thy 88, HO 11. 3. Kritischer Kommentar zu den Tragódien Senecas, Stuttgart 1986. vi PRAEFATIO persaepe tribus metris decurrere et singulas codicum lineas iterum atque iterum tria metra amplecti. quibus perpensis facile inducaris ut credas Senecam non solum sententiam sed etiam numeros modo duobus modo tribus metris deducere et quasi concentum uersus sensusque efficere solitum esse. sed cum haud paucos eorum qui in codicibus inueniuntur trimetrorum non auctori sed librariis tribuendos esse constet, cautius me acturum duxi si ubique pro trimetris uel dimetros cum monometris uel monometros cum dimetris coniunctos redderem, qua ratione discriptos uidemus, ut clausulas praetermittam, hos uersus: Phae 1132sq. in «w; Phae 37^ sq., Ag 310-87 (nec eos quidem omnes recte) in £; Hf 1i10sq., Phae 966sq., 1142sq., Oed 157sq., Thy 842 sq., 876 sq., 880 sq., Oct 195q., 57 sq., 60sq., 63 sq., 778Q., 81 sq., 2015q., 654sq., 656sq., 659sq., 683 sq., 811 sq., 816sq. in 4. qua dispositione uoces urrago (Ag 667, ubi A trimetrum zec tu quamuis dura uirago patiensque mali exhibet), imago (Oct 683), Vlixe (Tro 707) uersus finem sortitae magis idoneam sedem tenere uidentur, cum uix credi possit ictu anapaestici metri longas fieri syllabas suapte natura apud Senecam breues (de uirago cf. Tarrant 371 sq., de Vlixe Housman ii 835); quam- quam et in anapaestorum ordine, in quo dimetri cum trimetris et interdum monometris coniungerentur, horum uerborum mensurae satisfacere liceret. Versuum numerationem, quantum fieri potuit, Gronouianam retinere studui. quod ut assequerer, com- pluribus monometris (et paucis uersiculis polymetris) punctum in margine appinxi, quo indicarem, hanc lineam una cum praecedenti pro uno uersu (plerumque trimetro anapaestico) numerandam esse. si talem mono- metrum uel uersiculum designari opus est, puncto ad vii PRAEFATIO umerum numeri praecedentis apposito apte citabitur (uelut Hf 157* praemia dextra). Orthographica ex apparatu in Appendicem relegaui, nullius momenti minutiis ne illic quidem locum concessi. quae editiones uel commentationes in adnotatione critica per compendium notantur, tabulae huic prae- fationi subiunctae ope facile inuenientur. id moneo lectiones sub Ascensii uel Auantii nomine enotatas non omnes pro eorum ipsorum coniecturis habendas esse, cum Auantius in epistula dedicatoria editioni Aldinae praemissa profiteatur Senecae tragoedias a se ueterum exemplarium collatione auxilioque recognitas atque emendatas esse idemque de lodoco Badio Ascensio colligendum sit ex uariis lectionibus commentario insertis. hic non proprio tantum fretus studio atque acumine Senecae tragoedias pristinae ut dicit integritati restituit, sed per exactissimi iudicii uiros post Auantium et Philologum: D. Erasmum Roterodamum, Gerardum Vercellanum,? Aegidium Maserium'; praeter quos in * Vide adnotationes Badii ad Hf 268, Tro 197, 1143, Phae 416, 428, HO 1849, Oct 249 ('alij legunt"), Phoen 122, 456, Med 243, Phae 428, Oed 285, Ag 471, 671, HO 1792, 1996, Oct 731 ('sunt qui legant), Phae 1124 ("legitur uulgo"), Med 201 ('dicitur etiam"), Oct 858 ('inueni scriptum"), Oed 980 ('alij'), Hf 268 (*nonnulli'), Oct 391 (quidam), Hf 269 ignauum . . . sic melius quam ignarum legas, Phoen 509 non arua, aut ut Daniel legit arma, 632 sors . . . aut fors, Med 715 discussit aut decussit, 901 paruae aut purae, Phae 185 potiens (melius quam Potens . . .), Oed 9o2 suam aut potius suum, Ag 137 deiectus aut deuictus, Thy 58 ecquando aut et quando, HO 307 recedit . . . aut resedit aut residit, Oct 795 ora aut aera. uel maximo autem documento sunt Ascensii com- mentationes ad HO 1849 ('. .. dicamus ergo cum melioribus codicibus, olim") et 1969 (hi autem duo uersus non in omnibus exemplaribus habentur, suntque mutili, sicut opinor reponendi). 5 Cui subinde Hieronymus Aleander adfuit; uide exempli gratia Ascensii commentationem ad Tro 1143: *. . . itaque Hieronymus Aleander uir facile doctissimus, Gerardum Vercellanum, cuius in hac recognitione industria acrique iudicio utimur, monuit Perituram adulant legendum . . .", . viii PRAEFATIO commentario adnexo G. Bernardini Marmitae Par- mensis et Danielis Gaietani Cremonensis explana- tionibus usus est nec non aliorum doctrinam ex libris adhibitis in consilium uocauit uelut Laurentii Vallae, Euantii,? Iacobi Bononiensis.* ubicumque igitur Ascensium uel Auantium laudo, eis deberi codicum potius lectiones quam coniecturas iudico, tamen ut et ipsos nonnulla excogitasse non negem.? uidetur autem Auantius aut similes Ascensianis codices ante oculos habuisse aut ipsam Badii editionem;!^ haud enim paucae lectiones hucusque Auantio attributae iam apud Ascensium extant, quas modo ex 'antiquario codice! Danielis profluxisse (ut illud frouecta in. Oct 5 Vide adnotationes ad Phoen 456 (sunt qui legant matrem pace idque ornatius cum Valla putent"), Phae 180 'et remeat appetens aut melius expetens (ut Valla docet) frustra', HO 1857 'Agedum (quod utriusque numeri adnotauit Valla et bene: nam et hic pluraliter ponitur). * Vide ad Phae 428: 'sunt tamen qui legant audire, alij audere, Euantius ardere" . * Vide ad Oct 916: *'Iacobus Bononiensis quia graece dyov scribitur, diuisis syllabis Aedon non Aedon [sic] censet legendum." ? Exemplo esse potest Med 660, ubi crimini poenas patrio pependit Ascensius imprimi iussit hac cum adnotatione: 'erat autem hic uersus inuersus sed restitui eum.' quanta autem prudentia et circumspectione tradita seruauerit, ex eius commentatione ad Oct 391 concludi potest: *quidam' inquit *hunc uersum reponentes et magis ad metrum quam ad sensum uidentes reposuerunt: qui se ipse nescit. Maserius autem docte monuit legam: qui sic senescit. ego uero qui nihil quid (quod Reeve) tolerabile putem mutandum censeo, multo minus hunc textum quem argute sane positum crediderim mutatum uelim sed distinctum, ut fit (sit uel fiat Reeve) Qui se senescit, non Qui sese nescit." !? Quibus potissimum ex numero recentiorum, qui ad nos uenerunt, Badius usus sit, aliis inuestigandum relinquo. quo in munere usui esse poterunt Ascensii lectiones singulares uelut ubi Melanes super aequales (Phae 13), poena grauior sedeat usto coniugis socero mei (Med 746), festinus intermissa libare oscula (Oct 731), carmina finiens (HO 1080), cui potest solum decus esse regni (HO 1591), mundus sonat ecce summus (HO 1595). ix PRAEFATIO 317), modo ab Erasmo Roterodamo (ut illud expiabit in Oct 859), modo ab Aegidio Maserio (ut illud Crispinus, in Oct 731) repositas esse ex Ascensii com- mentario comperimus. In labore difficili et paene infinito multi mihi benignissime subuenerunt, imprimis B. Axelson, uir sermonis et indolis Annaeanae peritissimus, qui quot locos iniuria Fortunae, scriptorum incuria foede cor- ruptos quam acri ingenio felicissime emendauerit, singulae fere paginae clamant. quem paulo antequam hoc opus absolueretur mortem obisse ualde dolemus. multum opitulati sunt M. Coffey, H. Tránkle in pensitandis lectionibus, M. D. Reeve, N. G. Wilson in rebus ad librariorum et codicum rationem per- tinentibus. femina egregia A. de la Mare, oculatissima et artis palaeographicae tam gnara quam qui maxime, in aetate codicum enucleanda hebetudinem meam identidem subleuauit, A. P. MacGregor librorum manuscriptorum Senecae tragici, quotquot in qua- cumque orbis terrarum bibliotheca tam felix quam sagax indagauit (sunt autem circa quingentos), tabulam libenti animo mihi suppeditauit,? E. R. Smits de 'exceptionibus' Helinandi a Monte Frigido humanis- sime certiorem me fecit, antequam éppgauov illud prelis imprimendum committeret? item R. ]J. Tarrant ! Quo loco Daniel eum codicem (quem ad Oct 131 'uetustissimum* dixerat) *uel dextra Senecae uel eius tempestate descriptum fuisse! putat— mirum in modum, cum illud exemplar et metro et sensu refragante in Tro 423 temere pro timere, in Ag 429 primas prorae pro prima prora exhibuerit, in Oct 131 et 927 sensu repugnante nutrix uel fer quam tradiderit. 1? Haec tabula commentationi cuidam de manuscriptis Senecae tragici ("The Manuscripts of Seneca Tragicus: A Survey") adnexa in uasta illa serie, quae Aufstieg und .Niedergang der rümischen Welt inscribitur, publici iuris futura est. 13? Vide nunc E. R. Smits, *Helinand of Froidmont and the A-Text of Seneca's Tragedies', Mnemosyne iv 36 (1983), 324-58. X

See more

The list of books you might like

Most books are stored in the elastic cloud where traffic is expensive. For this reason, we have a limit on daily download.